Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1952


MENOTARUS fluvius apud Cautadas et Opharitas gentes.
MENUBA Hispanie fluvius apud Caurasitas.
MENUS Germanie fluvius est in quo silurum aiunt piscem
equos innantes deorsum trahere.
MERULA fluvius propinquus Albovintimilio oppido.
MESTUS Thracie fluvius cui proximi habitant Suesi Bessique,
Pangei montis radices ambiens.
METAURUS fluvius est Umbrie descendens in Adriaticum
sinum haud longe a Fanestri colonia versus Senogalliam, clarus
quippe victoria Salinatoris Livii et Claudii Neronis consulibus
et clade atque cede Hasdrubalis Peni ex Hispania
venientis.
MEUS fluvius est Yndorum Sogdianorum.
MYLAN fluvius est Sycilie inter Syracusas et Leontinum
fluens.
MILLIA fluvius est Hispanie apud Celticos, cui cognomen
oblivionis attribuunt.
MINCIUS Venetiarum fluvius est ex Benaco lacu prodiens,
qui exundans usque Mantuam labitur. Ibi autem in circuitu
civitatis altero lacu facto, cum ex eo progreditur Mincii nomen
assumit et brevi cursu in Padum mergitur. Et cum de se tenuis
sit, adeo imbribus augetur ut asserant nullum esse tam modici
cursus qui tantum usquam suscipiat incrementi. Equidem memorabilis
Maronis Virgilii divino carmine decantatus et eius
origine. Nam in Ando villa eius in marginibus sita natum aiunt,
haud plus .II. mil. passuum a Mantua: vocant tamen hodie
Piectola et gloriatur tanti vatis incolatu; ad cuius servandam
memoriam parvo tumulo eis contiguo Virgilii montis imposuere
nomen, asserentes ibidem agros fuisse suos.
MINIUS fluvius est iuxta Arinam in mare fluens.
MINIO fluvius est Ytalie haud longe a Roma et Cerete
propinquus.
MINIUS fluvius est Hispanie a colore pigmenti quo plurimum
abundat denominatus. Hic prope Pyrenum nascitur et
ab Obuca veniens Leunos, Seubros, Bractaros et Augustam
oppidum super Galliciam irrigat, et mergitur Occeano.
MIRSIA fluvius est ultra Aquilegiam in finibus Ytalie.

Torna all'inizio