inquantum est speculativa. Sapientia autem rationem superiorem quantum ad
utrumque perficit: quia superiores rationes quibus contemplandis sapientia
inhaeret, etiam operationum nostrarum regulae sunt. Unde secundum quod
assumit eas ut regulas operabilium, sic in praxim extenditur.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod scire, quantum in se est, nunquam
malum est, et per consequens nec addiscere: quia cuius generatio est mala,
ipsum est malum. Sed per accidens contingit esse peccatum in sciendo vel addiscendo,
sive considerando. Hoc autem accidens potest accidere vel ex parte
cognoscibilis, vel ex parte cognoscentis.
Ex parte cognoscentis est duplex accidens. Unum est quando propter occupationem
in studio alicuius scientiae impeditur ab executione officii ad quod tenetur;
sicut si iudex propter studium geometriae desisteret a causis expediendis,
vel sacerdos a confessionibus audiendis quando eas audire tenetur. Aliud est
quando propter delectationem in aliqua scientia veniret in contemptum alicuius
quod revereri oportet; sicut de Hieronymo accidit: quia tantum delectabatur in
ornatu verborum Tullii, quod desipiebat ei incultus sermo prophetarum, ut ipse
dicit. Sicut etiam accidit illis qui tantum adhaerent rationibus humanis quod a
fide discedunt et eam impugnant.
Ex parte vero cognoscibilis est triplex accidens. Unum est quando cognoscibile
de facili ad malum inclinat, et praeterea in se parvae utilitatis est; et propter
hoc prohibitae sunt scientiae magicae, ne homo in exercitium earum labatur.
Aliud est quando cognoscibile est supra potentiam cognoscentis, sicut dicitur
Eccli. 3, 22: «Altiora te ne quaesieris». Tertium est quando in se nullius utilitatis
est, sicut facta contingentia hominum; unde et curiosi dicuntur qui sunt
scrutatores conscientiarum proximi. In omnibus autem istis tribus contingit
quod illud quod est uni curiosum non est curiosum alteri: quia aliquid est supra
unius intellectum quod non est supra intellectum alterius: aliquid etiam est utile
uni quod non est utile alteri: aliquid etiam facile in peccatum praecipitat unum
quod non praecipitat alium.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|