Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod magis diligat poenitentem quam innocentem: quia
gaudium ex amore consequitur. Sed plus gaudet de poenitente, ut patet Luc. 15.
Ergo plus eum amat.
2. Praeterea, ubi homo magis operatur, magis diligit: propter quod, ut
Philosophus dicit 9 Ethic., matres plus diligunt filios quam patres. Sed Deus
plus operatur ad salutem poenitentis quam innocentis. Ergo plus eum amat.
3. Praeterea, affectus amoris ex effectu pensatur. Sed maior amoris effectus
videtur revocare inimicum ad amicitiam, quam amicum in amicitia conservare.
Ergo plus diligit poenitentem quam innocentem.
SED CONTRA, quod est diuturnius, est magis eligendum et diligendum. Sed
bonum innocentis est diuturnius. Ergo magis diligitur a Deo.
Praeterea, supra dictum est, dist. 31, qu. 1, art. 10, quod resurgens nunquam
redit ad tantam dignitatem, quamvis redire possit ad tantam caritatem. Ergo
Deus plus diligit innocentem quam poenitentem.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod diligat plus hominem quam Angelum. Quia
nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit; Hebr. 2, 16;
et sic plus fecit pro hominibus quam pro Angelis. Ergo magis diligit eos.
2. Praeterea, homines pluribus modis sunt membra Christi quam Angeli, scilicet
quantum ad conformitatem naturae. Sed membra Christi magis diligit, ut in
littera dicitur. Ergo homines plus diligit quam Angelos.
3. Praeterea, homines supra Angelos collocavit, scilicet Christum, et beatam
Virginem. Ergo plus homines Angelis diligit.
SED CONTRA, dilectio causatur ex convenientia amantis cum amato. Sed Angeli
sunt similiores Deo, ut dicit Gregorius lib. 32 Moral. Ergo Angelos plus
diligit.
Praeterea, Angelis in principio gratiam vel quasi gloriam contulit; non autem
hominibus. Ergo Angelos magis hominibus diligit.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod magis diligat humanum genus quam Christum: quia
ipsum pro redemptione humani generis dedit, ut patet Ioan. 3.
2. Praeterea, bonum commune est divinius quam bonum unius. Sed bonum
humani generis est bonum commune, bonum autem Christi est bonum unius
singularis personae. Ergo plus diligit humanum genus quam Christum.
SED CONTRA, per Christum totum genus humanum fit Deo acceptum. Ergo
Christum magis diligit.
Praeterea, datus est ei spiritus non ad mensuram; Ioan. 3. Ergo plus eum diligit.
|
|