Salimbene de Adam: Cronica

Pag 791


regno Thessalonice nullam utilitatem haberet, dedit illud in
dotem filie sue, quam Palialógi filio maritavit anno Domini
MCCLXXXIIII. Filius vero Palialógi multa milia bizanciorum
socero suo dedit. Insuper promisit quod pro socero suo toto tempore
vite sue teneret in Lombardia suis expensis quingentos stipendiarios
milites ad faciendum guerram.
Quod marchio Montis Ferrati cepit Terdonam et episcopum interfecit.
Marchio vero tali adiutorio fretus ivit et cepit Terdonam,
et multos occidit et multos incarceravit, tam de civibus, quam
de militibus stipendiariis qui venerant aliunde. Episcopus vero
de civitate illa fuerat oriundus. Cui marchio dixit: «Dicatis
michi, domine episcope, sunt isti Terdonenses servi vestri et sub
vestro dominio?». Cui respondit episcopus: «Non, domine». Cui
marchio dixit: «Quare ergo displicet vobis, si volunt se tradere
michi?». Cui episcopus: «Quia positus sum super populum civitatis
istius pastor, rector et custos, et vos contra partem Ecclesie
dimicatis». Cui marchio dixit: «Domine episcope, si volueritis
esse meus amicus, ego ero vester, alioquin furorem meum super
vos effundam. Mittam igitur exercitum cum tribus capitaneis ad
castra vestra, et vos ibitis cum eis, et taliter cum custodibus faciatis,
quod castrorum dominium michi tradant». Cui episcopus
dixit: «Domine, fideliter laborabo, ut castra vobis tradant».
Cumque pervenissent ad castra, episcopus vocavit custodes et
rogavit eos diligenter quod traderent castra sub dominio marchionis.
Responderunt autem episcopo custodes castrorum, audientibus
capitaneis, quasi uno ore dicentes: «Domine episcope, notum
sit vobis quod castra, que ad honorem Sancte Romane Ecclesie
custodimus, non dabimus in manus illorum qui partem ecclesiasticam
impugnare non cessant, nec etiam vobis ipsi, quamdiu in
vestro dominio non fueritis». Simili modo responderunt omnes
custodes castrorum ad que ducebatur episcopus. Quod capitanei
audientes ad marchionem episcopum reducebant. Cumque essent
in media via, dimisso episcopo in aliqua parte vie, mutuo loquebantur

Torna all'inizio