Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

180


spiritalibus vacarent negociis illorum prestolantes adventum,
visum est omnibus temeritatem tantam anathemate iusto
fore mulctandam. Factumque est ita. Que omnia floccipendens
Landulfus, cum vereri debuerat, magis extollitur.
Exhinc conviciatur episcopis, precipue metropolitano, furens
solos sevit in clericos arguens illos sue suorumque perditionis,
laicos vero fovebat ut fratres. Cumque foret simulandi ac
dissimulandi gnarus per omnia, pluribus dilectus cuncta
suum retorquebat ad libitum factus ipse mirabile mundo
spectaculum. Unde potestate accepta commune indicit
omnibus laicis iuramentum, quasi impugnanda proponens
sacrorum ordinum stupra et venales consecrationes, quod
non multo post clericos etiam iurare compellit. Ab illo etenim
tempore innumerabilis virorum ac mulierum caterva
illum commitantur euntem stantemque die noctuque
custodiunt. Qui unanimes facti ecclesias contempnunt et
divina spernunt cum ministris officia asserentes omnia

Torna all'inizio