Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 160


Bonizello, Armanello seu Morticiello, tribus demonibus,
quod non idem contigit, improbat omnis populus. Nunc
autem omnia conturbant et aecclesiastica officia sibi
usurpant. Non est dicere, quanta prestigia agat Bonizellus
et in Placentina urbe atque in eiusdem plebibus insistens diabolicis
predicationibus, reprobandis quoque aecclesiarum consecrationibus.
Armanellus vero sive Morticius, facti catholice
fìdei ruina, debachantur in regione Albensis aecclesię vicina.
Hii suum opus exercent in dandis penitentiis. Penitentia
siquidem eorum huiusmodi est: Abrenuntias HEINRICO et
suo papę omnibusque orthodoxis? Abrenuntio. Abrenuntias
Albensi suisque presbiteris? Abrenuntio. Et ita flexis genibus
et elevatis sursum manibus promittunt servare, quoad
vixerint, quicumque de illorum consortio esse voluerint.

1



5




10



Torna all'inizio