querelas et lachrymas matris suae petentis, de
nostra sede judicium, ad lachrymosas voces
nobilium, et popularium orphanorum et viduarum,
et omnium inhabitantium terram
suam, coram Deo et nobis clamantium,
contra eum: attendentes insuper offensas
nostras et Imperii, per eum nequiter attentatas,
ad condignam correctionem, ejusdem
exigente justitia, duximus insurgendum, responsuri
studio secundum stultitiam suam,
ne sapiens sibi videatur: sed discat per se ipsum,
qualiter Deum timere debeat, ac nos et Imperium
teneatur omnibus modis revereri. Quae
omnia tibi et aliis principibus nostris duximus
exponenda, ut rei certitudo ad ejus exterminium
pateat universis.
Cap. VI.
Capitaneo, ut permittat judicem suum redire
ad propria.
Intellecto nuper quod magister G. de N.
qui tecum moratus est hactenus, valida
nunc infirmitate deprimitur, volentes nihilominus
aetati suae, quae jam declinavit in
senium, nec non longae morae quam in partibus
Alamanniae dudum traxit, benignius providere
sibi ad lares proprios redeundi licentiam
providimus concedendam: ut saltem natalis
soli dulcedine recreatus, in suae salutis
commodis intendat, et culmini nostro
|
|