Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1040


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod iuramentum est duplex.
Quoddam in quo aliquis percipit se iurare; et tunc si falsum iurat, credo quod
semper peccet mortaliter, sive sit iuramentum solemne, sive non solemne; et
praecipue quando percipit esse falsum quod iurat. Quoddam vero iuramentum
est in quo homo non attendit ad iuramentum, et quasi non percipit se iurare,
sed ex lapsu linguae in iuramentum prolabitur; et quia tunc quasi nesciens
iurat, et nesciens non reputatur voluntarius, ideo in tali casu videtur quis non
voluntarie iurare. Unde si sit falsum hoc de quo iurat, sive percipiat esse falsum,
sive non, dummodo non sit mendacium perniciosum, non dico quod sit
peccatum mortale, sed veniale; valde tamen cavendum propter vicinitatem ad
mortale.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de mendacio et periurio: quia
iuramentum non est nisi cum magna cautela adhibendum, ut dictum est, et
propter utilitatem aliquam; unde si iocose aliquis periurat, non excusabitur.
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Ad tertium dicendum, quod iurare sine causa non directe opponitur illi praecepto,
sed indirecte. Directe autem opponitur ei iurare falsum; quia hoc est
quod confirmari non potest, unde vana est iuratio. Unde non oportet quod iurare
sine causa semper sit mortale peccatum, sicut iurare falsum.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut iurare non semper malum est,
sed quandoque est licitum, quando pro necessitate aliqua et cum cautela iuratur;
ita etiam iuramentum recipere vel exigere ex causa necessaria, et aliis
debitis circumstantiis observatis, potest esse sine peccato.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non intelligitur ibi malum culpae, sed malum
poenae, quod est ex ignorantia illius qui iuramentum recipit: si enim sciret an
esset verum hoc pro quo iuratur, iuramento opus non esset.
Ad secundum dicendum, quod quando aliquis scit vel probabiliter credit quod
aliquis peierabit, non licet ei iuramentum exigere, nisi forte sit in loco iudicii:
quia iuramentum in iudiciis non tantum exhibetur propter iudicem, sed propter
alios; unde non est in potestate eius iuramentum remittere, quod secundum ordinem
iuris exhibendum esset. Similiter si sciat eum iuraturum verum, potest licite
iuramentum exigere non pro se, sed pro aliis qui hoc nesciunt. Si autem dubitet,

Torna all'inizio