inducentes: ita, quod desiderium nostrum  
in erectionem novi pugilis, admodum  
mirabantur. Angebat nos tamen universalis  
mali compassio, et firma fiducia, de substituendo  
pastore pacifico delectabat. Quaproter  
sicut te latere non credimus, nostros reseravimus  
carceres, quos, in vestrum exterminium  
temere navigantium, copia repleverat  
Praelatorum: exercitus solvimus, quibus urbem,  
urbium caput, prae foribus cinxeramus:  
fratres per diversa loca dispersos,  
in unum reduci, parata viarum securitate, curavimus,  
ut Ecclesiae de pastore liberius, nobis  
et mundo facilius de pastore providerent.  
Quorum votis in istum summum pontificem,  
inspiratione divina, sicut nostra tenere debet  
opinio, concordatis, gavisi sumus gaudio magno  
valde, probabiliter aestimantes orthodoxam  
et universalem Ecclesiam, radio novi  
luminis illustratam: Romanum Imperium nova  
justitiae lege, generatione laetatum,  
quod de se filium genuit, quem et patrem orbis  
et fidei fore, merito gloriatur. Igitur offerentibus  
nobis, cum personae meritis, tum  
innocentiae nostrae justitia, prorsus indubitabilem  
spem de pace, cursim ad ipsam processimus,  
offerentes eandem [ad honorem  
Dei et Ecclesiae], priusquam praestolaremur  
oblatam. Demum qualiter non solum  
nostra, sed omnium sit expectatio, proh  
dolor, personarum ac temporum iniquitate 
  |  
  |