Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1012


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 39
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de mendacio; hic determinat de periurio; et
dividitur in duas partes: in prima determinat de periurio; in secunda de iuramento,
ibi: «Si autem quaeritur, utrum iurare sit malum; dicimus aliquando
malum esse, aliquando non». Circa primum duo facit: primo definit periurium;
secundo circa definitionem movet quamdam quaestionem, ibi: «Hic quaeritur,
utrum sit periurium ubi non est mendacium».
Circa quod tria facit: primo movet quaestionem, et ponit opinionem ad alteram
partem quaestionis; secundo ponit opinionem ad contrariam partem, ibi:
«Quibusdam placet, quibusdam non placet»; tertio veritatem determinat, ibi:
«Sed melius creditur». Circa quod duo facit: primo determinat veritatem;
secundo circa determinationem movet duas quaestiones: quarum prima incipit
ibi: «Cum vero quis iurat quod verum est, aestimans esse falsum, quaeritur
quid sit ibi periurium»; secunda ibi: «Hic opponitur» etc.
«Si autem quaeratur, utrum iurare sit malum; dicimus aliquando malum esse,
aliquando non». Hic determinat de iuramento; et primo determinat de ipso ex
parte iurantis; secundo ex parte iuramentum exigentis, ibi: «Quaeritur etiam, si
peccat qui hominem iurare cogit».
Circa primum tria facit: primo inquirit, an iuramentum sit licitum; secundo
determinat de forma iuramenti: ibi: «Quaeritur etiam si liceat iurare per creaturam»;
tertio determinat de obligatione ipsius, ibi: «Nunc superest videre,
utrum omne iuramentum implendum sit». Circa secundum duo facit: primo
determinat formam debitam iuramenti; secundo inquirit, utrum liceat uti iuramento
quod habet indebitam formam, ibi: «Post hoc quaeritur, utrum fide eius
utendum sit qui per Daemonia vel idola iuraverit».
Circa primum duo facit: primo tangit formam iuramenti quod fit per execrationem,
ibi: «Est etiam quoddam genus iuramenti gravissimum, quod fit per execrationem».
Circa primum duo facit: primo ponit formam iuramenti; secundo
exponit eam, ibi: «Hic quaeritur quid sit dicere: Per Deum iuro».
Circa primum duo facit: primo ponit formam iuramenti secundum diversa;
secundo comparat iuramenta secundum diversa facta, ibi: «Si quaeritur quis
magis teneatur; an qui per Deum, an qui per Evangelium, vel per creaturas
iurat; dicimus qui per Deum».

Torna all'inizio