13.  Primogenitus ex mortuis , id est, primus resurgens, 
quia ipsa resurrectio quaedam generatio est,  
sicut in Evangelio:  In regeneratione cum sederit ,  
etc. 
14. AMBROS.  Ut sit in omnibus . Non causam dicit,  
sed illud quod consequebatur. 
15.  Quia in ipso . Plenitudinem Dei Ecclesiam vocat, 
et dicit, quoniam placuit Deo in Christo omnem  
plenitudinem, ut dicat omnem creaturam quae  
ab eo repleta est, probavit illi conjungere, et hoc  
latius consequitur. 
16. LANFR.  Complacuit in ipso . Complacuit sibi  
Pater, ut in Christo habitaret omnis plenitudo tam  
divinitatis quam omnium virtutum. 
17.  Per sanguinem crucis . Qua hora sanguis redemptionis 
de latere Domini in cruce pendentis exivit,  
dimissum est peccatum Adae humano generi, et  
pacificata sunt coelestia et terrestria, quia tunc  
patuit hominibus introitus in regnum coelorum. 
18.  Alienati , id est, habentes alienatum et inimicum 
consensum. 
19. AMBROS.  Quod praedicatum . Grave admodum  
erat ut discederent ab illa re quae in communi ab  
omnibus clamabatur. 
20. LANFR.  Qui nunc gaudeo . Duplici causa commendat 
se, quia patitur, et gaudet in passionibus pro  
eis illatis.
  |  
  |