Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 38


2. Praeterea, eadem est proportio potentiarum animae ad suos actus, et potentiarum
naturalium ad suos: quia utrobique potentia est principium actus.
Sed ipsae potentiae naturales virtutes dicuntur. Ergo et virtutes sunt ipsae
potentiae.
3. Praeterea, nomen virtutis a vi sumitur. Sed potentiae animae dicuntur vires.
Ergo ipsaemet sunt virtutes.
SED CONTRA, ex virtutibus laudamur, non tamen ex potentiis; non enim laudatur
quis quod potest ab ira abstinere, sed quod moderate abstineat. Ergo virtutes
non sunt potentiae.
Praeterea, potentiae sunt a natura, et omnibus communes; quod de virtutibus
non contingit. Ergo, etc.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod virtutes sint passiones. Medium enim et extrema sunt
unius generis. Sed quaedam virtutes sunt medium in passionibus, ut in 2 Ethic.
dicitur. Ergo ad minus illae sunt passiones.
2. Praeterea, laudabile est proprietas virtutis. Sed quaedam passiones sunt laudabiles,
sicut verecundia, poenitentia et huiusmodi. Ergo ad minus aliquae passiones
sunt virtutes.
3. Praeterea, contraria sunt in eodem genere. Sed quaedam passiones, sicut
primi motus, sunt peccata. Ergo et aliquae passiones sunt virtutes.
SED CONTRA, in omnibus virtutibus requiritur voluntarium, cuius principium est
in nobis, ut dicitur in 3 Ethic. Sed principium passionum non est in nobis.
Ergo virtutes non sunt passiones. Sed secundum virtutes dicimur boni, non
autem secundum passiones: non enim qui irascitur, sed qui recte irascitur, laudatur.
Ergo etc.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod virtutes non sint habitus, sed actus. Solis enim virtutibus
meremur. Sed non meremur nisi actibus: non enim optimi et fortissimi
coronantur, sed agonizantes qui vincunt, ut dicitur in 1 Ethicor. Ergo virtutes
sunt actus.
2. Praeterea, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in 1 Cael. et Mund. Sed
ultima perfectio potentiae est actus. Ergo virtus est actus.
3. Praeterea, sicut non laudamur ex hoc quod sumus potentes irasci vel non
irasci; ita nec ex hoc solo quod sumus ad hoc habiles vel ad illud. Sed ex dicta
ratione Philosophus probat in 2 Ethic., quod potentiae non sunt virtutes.
Ergo neque habitus virtutes dici possunt eadem ratione; et sic relinquitur
quod sint actus.

Torna all'inizio