: Chronicon Novaliciense

Pag 42

I


vel adunavit loco, quemadmodum odie cernitur in ipsis vasis aureis
vel argenteis, vel libris ab ipso compositis. Eodem namque
tempore venerunt quidam monachi in ipsam abbatiam ad abbatem
Eldaeradum virum per omnia sanctisimum, qui abitabant
in vallem Brianconensem, ubi odie dicitur Monasterium. Abentur
namque in dicto vico balnea calida, muro et calce olim composita,
et quatuor ecclesie ab eisdem monachis edificatę, una in
honore sancte Dei genetricis, alia namque in honore beati Petri,
tercia vero in honore sancti Andree et quarta in honore beati
Martini gloriosi confessoris. Vallis ipsa venacionibus et piscacionibus
apta, sed a serpentibus oppido infesta. Hii vero monachi,
ut supra dixi, cum venissent ad abbatem Elderadum, insinuaverunt
illi omnem molestiam illarum serpentium, dicentes:
«Domne», inquiunt, «nequimus ultra manere in eundem locum,
ubi actenus habitavimus propter multitudinem serpentium
inibi manentium». Qui ait illis: «Nolite timere, sed revertimini
et terram illam more solito operamini. Ego enim otius subsequar
vos». Illis autem regredientibus, secutus est eos abbas ille
venerabilis, cum aliquantis fratribus. Ubi cum pervenisset ad
predictum vicum, oratione facta, in circuitu ipsius vici cum ferula,
quam manu gestabat, cepit ire ac multitudinem serpentium
congregans, adunavit eas in loco quodam modicum cavato. Ibique
precipiens eis in nomine Domini cunctis diebus manere, dicens:
«Etiam si contigerit vobis usquam progredi, precipio vobis
in nomine Domini, nemini hominum noceatis». Qu&#281 usque
in odiernum obediunt cuncte ab illum diem. Sed cum a magno
est<u> contigit eas calefieri, videntur aliquantulum peragrare per
vicum et per domos intrare et ad ignem usque progredi, aliquando

Torna all'inizio