et ne tua uulneretur opinio, contra sagittas detractionis laudis clipeum obicio
et fauoris. Vel: Consuetudo, iugis uiciorum nutricula, te coegit
uiuere sub tributo. Viciosis enim te totum uoluptatibus immersisti, et plus
frena praue consuetudinis te retrahunt a uirtute quam calcaria materne persuasionis
impellant.
17. NARRATIO A CONVICTU.
Sequitur qualiter narratio eliciatur a conuictu hoc modo: Orationum
uaga congeries et uerborum dissoluta compago disputant et contendunt te
nec Tullium habuisse comitem uel magistrum. Vel: Duorum alterum de
te reor et uereor esse uerum, quod conuersatus es in caupona, uel ibi cum
Melibeo uixisti. Quidquid enim profers, quidquid clamitas, uel uinolentum
est uel rurale. Vel, per contrarium: Stilus quem exerces in
tulliana fabricatus est incude: inter doctores doctissimos te iudicat et indicat
habitasse. Vel: Insignis insignat eloquii pulchritudo te studiosum
in scolis diu studiorum incolis adhesisse.
18. NARRATIO A PROPOSITO.
Ab humane mentis proposito sic poterit cursus narrationis deduci:
Diuturne meditationis suffragio maturum tandem inueni consilium, proponens
ad eruditionis uestre delicias me transferre. Vel: Super biuium deliberacionis
meus dudum animus uolitarat: ad extremum tamen huic
proposito uix insedit, ut scilicet ad profunditatis uestre fontem, cuius potum
sitiuerat, cursu directissimo nauigaret. Vel: Si fortuna cum Gaufredo
mitius agere uoluisset, si eum dumtaxat extra paupertatis laqueum permitteret
respirare, summula presens non tam precipiti exitu clauderetur, nec
citra perfectionis terminos resideret. Modo meum precludit propositum
superincumbens sarcina paupertatis, suoque totum me subegit et subiecit
imperio: per eam mens mea cum corpore peregrinat.
19. DE CONIUGIO CLAUSULARI AD NARRATIONEM.
Ne nimia dictatorum serenitas offendat oculos rudiores, mei firmamentum
opuscoli paucis sideribus est contentum, ideoque per distortos
narrationis anfractus, per occultos tramites earundem hucusque satis
|
|