sapientes durant mundo durante, quorum cum persone perduntur,
eorum ymagines in cordibus perseverant. Et dixit alter: fines
rerum scire, ad bene operandum auxiliatur; et si amari non
poteris, sis amator. Et dixit alter: res non absciditur ipsius
causa non dempta. Et dixit alter: meditatur ignarus et simplex
quod recte non agat Deus nisi in hiis que sibi concedit ex hiis
que diligit et cupit; vult igitur semper quod Dei sapiencia in
dando, ei que cupit, consistat, non cogitans in hiis que meruerit.
Et dixit alter: nitamini conferre hominibus, quia benefacere
egenis est auxiliari et servire Deo. Et dixit alter: melius
est tacere quam contrariari ignaro, et melior est inimicicia quam
amicicia malorum, et aspera vita benefaciendo est melior quam
male faciendo mitis et blanda; et nullam habere famam est melius
quam malam habere; parcorum diviciis melius est paupertas;
et vilis absque peccatis est melior divite honerato ab eis; et non
cognoscens regem iniustum est melior quam qui est familiaris
secretarius eiusdem; et captivus est melior absoluto incedente
cum malis; et sensatus parum fortunatus est melior fatuo
magnifice fortunato. Et dixit alter: sapiencia membra habet:
nam caput mansionem continet, et cerebrum eius causas rerum
cognoscere est; oculus eius ab invidia elongari; aures sunt.
|
|