Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 151b


causa in omni adiectivo, non valebit in
participio.
< ii > Ideo placet aliis quibusdam dicere,
quod participium [non] supponat gratia
substantie quam habet de modo significandi
essentiali generali.
< Contra > Sed ista substantia non sufficit
quod participium supponat, quia talem
substantiam veriori modo < habet > albus
quam aliquod participium.
 
< Solutio propria >
Et propter hoc dicendum, quod participium
non potest supponere. Et solum
ponatur pro causa, quare est adiectivum
et non substantivum, quia nullus modus
significandi essentialis specialis, nec accidentalis,
potest esse in aliqua parte, si repugnet
modo essentiali generali. Propter
hoc enim, quod modus fluentis in aliud
 
repugnat modo significandi essentiali generali
nominis, qui est modus permanentis,
ideo talis modus non est in nomine, et
ab hoc nullum nomen potest construi
cum accusativo sine figura.
Similiter, si in participio esset alius modus
significandi essentialis specialis, qui esset
modus per se stantis, iste modus repugnaret
modo significandi essentiali generali
participii. Ideo nullum participium potest
habere de modo significandi essentiali
[[generali]] speciali per se stantiam, vel

Torna all'inizio