Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt quatuor opiniones.
Prima opinio est, quod modus cadit sub praecepto: quia tamen illud praeceptum
est affirmativum, non obligat ad semper, quamvis obliget semper: et sic
homo non tenetur ex caritate implere mandata, nisi pro tempore illo quo caritatem
habet; et sic non obligatur ad impossibile. Sed hoc dictum non videtur sufficiens:
quia si modus est de substantia praecepti, simul curret obligatio ad actum et ad
modum. Contingit autem quod erit tempus honorandi parentes
quando etiam caritatem non habet: unde videtur quod tunc teneatur ex caritate
implere.
Et ideo alii dicunt, quod aequaliter currit obligatio praecepti et modi, ut scilicet
quandocumque tenetur homo implere praeceptum, tenetur implere illud ex
caritate. Nec propter hoc Deus aliquod impossibile praecipit: quia quamvis
homo per se caritatem habere non possit, tamen potest facere aliquid unde
ipsam a Deo accipiat: quia secundum Philosophum in 3 Ethic., quae
per amicos facimus, aliquo modo possibilia sunt. Sed hoc non potest stare: quia
aliquis in peccato mortali existens, in quolibet actu de genere bonorum, quo
praeceptum impleret quo ad substantiam operis, peccaret peccato omissionis,
inquantum omitteret modum; quod falsum est.
Et ideo alii dicunt, quod modus nullo modo cadit sub praecepto, et quod homo
sine caritate praeceptum legis implet. Sed hoc videtur vicinum Pelagianae haeresi,
quae ponebat omnia praecepta sine gratia posse impleri.
Ideo alii mediam viam tenent, et dicunt, quod modus quodammodo in praecepto
cadit, et quodammodo non. Dicimur enim ad mandata teneri dupliciter.
Uno modo ita quod nisi impleamus hoc ad quod tenemur, sumus omissionis vel
transgressionis rei, et secundum hoc tenemur solum ad substantiam mandati,
non ad modum. Alio modo ita quod si non impleamus id ad quod tenemur, non
percipimus mandati fructum; et sic tenemur ad substantiam operis, et ad
modum, sine quo quantumcumque homo substantiam operis exequatur, ad
vitam non perveniet. Et haec opinio videtur rationabilior. Constat enim quod
praeceptum potest dupliciter considerari. Uno modo inquantum imponitur
secundum necessitatem quamdam implendi: et sic nihil debet imponi alicui nisi
quod statim est in ipso ut impleat; quod si non implet, punitur: quia sic lex
habet vim coactivam, secundum Philosophum in 10 Ethic. Alio
modo quantum ad intentionem legislatoris, qui per legis praecepta intendit ad
virtutem perducere, ut dicitur in 2 Ethic.: et sic quantum ad intentionem
legislatoris modus virtutis cadit sub praecepto, non quantum ad obligationem
legis.
|
|