Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 137a


quia impositio vocis respondet modis
intelligendi. Sed imponens non intellexit
rem manentem sub modo fluentis, et
rem fluentem sub modo manentis. Ergo
non potuit imponere rem manentem verbaliter,
nec rem fluentem nominaliter.
Probatio minoris, quod imponens non
potuit intelligere rem manentem sub
motu, nec rem fluentem sub permanentia.
In primo De Anima dicit Aristoteles,
quod intellectus verorum est. Ergo intellectus
apprehendens non est falsus. Sed si
intellectus apprehendens apprehenderet
rem manentem sub modo fluentis, et rem
fluentis sub modo permanentis, falsus esset.
Ergo intellectus non potest intelligere
rem manentem sub modo verbalis, nec
rem fluentem sub modo nominali.
Item, in eandem arguitur minorem sic.
Nihil est <in> intellectu nisi prius fuerit in
sensibus, <ut dicitur> in primo De
anima
. Sed sensibiliter res permanens
numquam est in motu, sive in modo
fluentis - non est enim res successiva
immo permanens. Ergo non erit
verum, quod intellectus intelligat rem
fluentem sub modo permanentis, nec non
permanentem sub modo fluentis. Et ita
res permanens non poterit imponi sub
modo verbali, nec res fluens et successiva
sub modo nominali.

Torna all'inizio