Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 237


Pierides Musae a Pierio monte dictae sunt.
Percontatio videtur dicta ex usu nautico, quia aquae altitudinem
conto pertemptant. Alii volunt percunctationem
dici, quod scilicet is, qui curiosus est, per
cuncta interroget.
Perfuga et transfuga dicitur, quod ad hostes perfugiat et
transfugiat.
Perfacul et per se facul antiqui dicebant, quod nunc facile
et perfacile dicimus; unde permansit in consuetudine
facultas.
Perediam et bibesiam Plautus (Curc. 444) cum dixit intellegi
voluit cupiditatem edendi et bibendi.
Peremere alii posuerunt pro prohibere, alii pro vitiare.

Torna all'inizio