Nomina demonum c.80r.b
Rubrica XVI
Sunt qui credunt singulorum demonum singulorum esse
nomen. Alii non unius singulariter, sed nunc huius nunc
illius esse contendunt, secundum agibilium qualitatem, ut
Sathan, Belial, Levithan et alia plura que ponentur inferius.
Demon a greco vocabulo derivatum est, cum ipsi dicant
" demonas" , quod latine interpretatur " sciens" . Require in
hoc li. c. XV et in li. Vir. c. Priapus et c. Demogorgon.
Djabolus, hebrayce, latine " defluens" interpretatur, quia
deorsum fluxerit, quin eciam quotidie fluere faciat homines
ad peccata, vel dicitur a " dya" , quod est " duo" , et " bolusli" ,
quia de homine cupit facere duos bolos: unum de
corpore et reliquum de anima.
Sathan, demoniorum princeps hebrayce, latine prevaricator
seu adversarius interpretatur3. Require notanter in li. de Sec.
Here. , c. Sathaniani et in hoc li. c. 20, 22.
Belial interpretatur Apostata Incubi. Require in li. de Angelis,
valde notanter c. XIX et in li. de Edi. me. digni. c. Incubi.
|
1
5
10
15
|