Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 9v


facere in causam Mancini, que prorsus una et eadem est cum superiore; nam idem fedus et cum eodem hoste percussum est. Cause huic cedam: necessitas fortasse maior fuit Mancino quam Pompeio, etsi permagna eidem fuerit.
 
Exemplum insinuationis in turpi genere, qum proferrimus iudicium de re minori. Sumitur autem exordium ab eo, qui defendit illum, qui commiserit furtum magnum exordiendo, qui pro minori furto absolutus est.
 
Numquam placuit maioribus nostris, iudices, in criminalibus causis temere procedi debere, presertim qum probationes luce meridiana clariores esse conveniant, qum de fama et salute agitur. Nimirum igitur si Capitolinus, qum apud Caium Cesarem furti accusaretur, quod auream coronam ex ipso Iovis simulacro sustulisset, etsi manifestis iudiciis convictus videretur, a Cesare tamen absolutus et liberatus fuit, quia nulla in re certa demonstratio contra eum afferebatur. Quare arbitror, iudices, nihil adversus morem nostrorum in hac criminatione, qua victus de rebus maxime furti reus agitur, per vos decerni convenire, nisi veritatem ipsam firmioribus argumentis, quam suspitionibus et coniecturis probatam esse videretis.
 
Exemplum insinuationis, qum iudicium proferrimus de re maiore. Sumitur autem exordium in causa Quinti Ligarii ab his qui contra Cesarem steterunt in acie Pharsalica.
Non dubito, Caius Cesar, quis tibi animus in conservandis bonis civibus fuerit, qum animadverto, qua humanitate et clementia usus fuerit etiam in eos, qui armati adversus te et tuos in illa acie Pharsalica pertinaciter steterunt, quorum nonnullos et patrie et suis per te restitutos video. Quicum tuarum virtutum summa laus et singularis est gloria, multos cognosco per te amplissimis honoribus auctos, qui salutem et dignitatem tuam impediverunt. Hec igitur pro tua singulari et propemodum divina virtute egisti. Vide quid tuam naturam deceat in causa Quinti

Torna all'inizio