que toti divinitati et coniunctim et disiunctim conveniunt,
de quibus presens notio edita est.
Dicit ergo auctor iste, quod divina toti divinitati assunt. Sed qualiter
insint, subiecit: secundum divinam et perfectam rationem. Secundum divinam
et perfectam rationem insunt, quia secundum dealitatem, que est
ratio essentia et substantia Dei, omnes divine nominationes de Deo predicantur.
Nam cum dicitur “Deus est bonus sapiens iustus essens” vel
“ens” vel “operans” seu aliquid tale, ad suppositionem dealitatis hec
de Deo predicantur, et insunt ipsi Deo secundum ipsam dealitatem.
Non enim predicamentum boni seu iusti seu aliquod huiusmodi de
Deo dici potuisset, nisi secundum rationem divinam suum dicere habuisset.
Quod ut melius liqueat, per naturalium hec capiamus exempla.
Opere pretium est enim, ut omnes facultates divinitati deserviant.
Ergo in naturalibus hec ratio inconcussa transistit, quod quicquid de
homine predicabitur secundum humanitatem, quicquid de animali
secundum animalitatem, quicquid de corpore secundum corporalitatem,
et sic per reliquia quicquid de aliquo dicitur, secundum aliquam rationem,
id est ad suppositionem alicuius rationis, predicabitur. Et accipitur
hic ratio pro conceptu mentis, quod grece logon appellatur. In quolibet
enim denominabil[i] et scibili mens aliquem intellectum concipit, et
id ratio nuncupatur. Ergo quicquid de aliquo dicitur, secundum aliquam
rationem, id est secundum aliquam essentiam, predicatur vel ad suppositionem
alicuius essentie. Ut cum dico “homo est iustus”, iustitia ad
suppositionem humanitatis, id est secundum humanitatem, de homine
predicatur, que ibi ratio est, id est mentis conceptus. Audiens enim
hominem, iuste in auditione illa intelligo unde homo est homo, scilicet
humanitatem.
Sed quomodo secundum humanitatem, id est ad suppositionem
humanitatis, predicatur? Dico quia in omni nominato causa subponit
intellectui suum causatum, id est efficientia suum effectum. Nam cum
humanitas sit causa efficiens et formalis qua homo est homo, non possum
aliquid dicere de homine, hoc est ostendere quod homo sit aliquid, nisi
secundum humanitatem, id est ad suppositionem humanitatis, ut videlicet
humanitas supponat illud intellectui meo. Ideoque cum dico “homo
est animal”, animalitas predicatur de homine secundum humanitatem,
|
|