: Aurea gemma oxonensis

Pag 65


Supradictis premissis, ad ostendendum
ea que proposuimus accedamus,
a litteris tamen sic incipiamus.
IV. QUARE LITTERE FUERINT INVENTE
Solet fieri questio, qua de causa
littere fuerint invente; huic questioni
tale damus responsioni: Ideo autem
facta fuit inventio litterarum,
ut, quod diuturnitate temporis
memoria retineri non poterat,
litteris comprehensum retineretur et
rudes animi hominum beluino
more viventes erudirentur
et subtili; sapientie artificio
mollirentur.

Torna all'inizio