cartula[m] concambiacionis aliqua causacione mittere quesierimus
per qualibet ingenium, ut componamus ego suprascripto Iohannes
abbas vel posteris successoribus meis, cui de nostris culpa apparuerit
tibi iam dicto Tresidio, vel ad tuis heredibus, pena auro
vesantis sexcenti, et post pena soluta omnia ipsa suprascripta res
habeatis et teneatis ad proprietatem tui iam dicto Tresidio vel tuis
heredibus, sine omnem calumniam, quia talis fuit nostra conveniencia.
quem vero hanc cartularii concambiacionis atque commutacionis,
rogatus a suprascripto Iohannis abbatis, per consensu
de suprascriptis monachi, scripsi ego Maynardus iudex et notarius
dies [.....] istius mensis, indiccione suprascripta [.....]. Actum
in Teate, feliciter. † Ego qui supra Iohannes abbas. † Ego
Aligernus prepositus et monachus. † Ego Rayneri presbiter et
monachus. † Ego Iohannes prepositus et monachus. † Ego Giso
iudice a suprascriptis rogatus, et in hac commutacione interfui.
† Signum manus Transberti testes, rogatus a suprascripto in hac
commutacione interfui, et signum crucis feci. † Signum manus
Leuderici.
LlBELLUM DE VALVA, IN LOCO PRATULE.
IN Dei nomine. Scriptum precarie seu conveniencie, qualiter
steti adque conveni inter me Albericus, filius quondam Transarici
de Valva, et te Iohannes, vir venerabilis abbas de monasterio
|
|