ducitur. Qui in illis degunt rustici habentur atque ignobiles,  
mercatores aspernantur ut vile atque abiectum hominum genus,  
prediis suis contentum ac prodigum esse neque futuri quicquam  
pensi habere signum nobilitatis volunt; ea quotidie augetur vel  
pecunia vel famulatu. Nam mercatorum aut quorumvis opificum 	  
filii qui diviciis prestant aut empio predio rus se conferunt, urbe  
relicta atque eius fructu contenti, seminobiles evadunt suisque  
posteris nobilitatem prebent aut famulantes principibus aliquo  
predio collato pro nobilibus honorantur. Ita plus illis rura et  
nemus conferunt quam urbes atque otii quam negotii ratio ad  
consequendam nobilitatem. Eos certe qui apud nos semirustici  
censentur villarum incole, illi nobilitatis laude commendant. 
22    Hos Britanni secutitur, Angli hodie vocitati, qui nobiles in  
civitatibus morari ignominie loco putant: rura silvis ac pascuis  
seclusa inhabitant, nobiliorem ex censu iudicant, rem rusticam  
curant vendentes lanam et armentorum fetus neque turpe existimant  
admisceri questui rusticano. Vidi ego hominem relicta mercandi  
cura, cum predia pretiosiora emisset atque in ea cum familia  
urbe posthabita se contulisset, auctorem nobilitatis filiis extitisse  
et ipsum haud reiectum a nobilium cetu. Multos quoque  
ignobilis generis aliquod prestans in bello facinus, acceptis a principe  
donis, nobilitavit. 
23    Hispania duplici nobilitate utitur. Nam et qui in suis civitatibus 
antiquo genere orti ceteris presunt divitiis prediti et qui in  
campis commorantes nutriuntur ex prediorum censu cum ornatiore  
quodam vivendi ritu, quo ceteris prestent, nobilium nomen  
tenent. Hos inter omnes equester ordo primum nobilitatis locum  
habet. 
24    Apud Grecos quicunque ad imperatoris aulam vocati servitio 
eius insistunt, quantumvis abiecti generis, ob principis consuetudinem  
ac famulatum nobilitatis titulo potiuntur appellanturque  
deinceps nobiles. Apud nostros vero principes is mos inolevit, ut  
pontifex, imperator, reges, principes privilegio et litteris faciant
  |  
  |