CAPITULUM XXIII
Post haec quidem a praefatae urbis praesule benedictione percepta,
multorum secum comitante populo ad caput Lurin venit.
Ubi navim ingressus, per Parmae fluvium in Padum descendit ac sic per
Padi alveum ad monasterium in quo manere delegerat cursum direxit.
Unde cum navigarent, confestim flantibus ventis tanta eos in flumina procellosi
turbinis tempestas involvit, quod tota navis, in qua erat, exsurgente
fluctu inter undarum cumulos pene videretur demergi. Nautae vero timore
perterriti, elevatis vocibus, clamaverunt dicentes: « Serve Dei, ora pro
nobis, in supremo positi periclitari incipimus. Iam enim nobis intentant
omnia mortem ». Quibus ipse: « Confidite, inquit, fratres, confidite et nolite
timere; vosque ipsi mecum Christi misericordiam implorate ». Qui statim
erecta dextera contra ventorum impetum signum crucis faciens, dixit:
« Recedite, venti contrarii, recedite: Iesus Christus vobis imperat: abite! ».
Quibus verbis citius dictis, omnis ventorum fragor conquievit totaque
contrarietas factaque illis magna tranquillitate illico rediit clara serenitas.
Inde navigantes recto cursu venerunt Conzachiam, ubi vir sanctus
unum quod egit miraculum refero, et quia est memoria dignum non est
praetereundum silentio.
In eodem loco erat quaedam puella, habens guttur adeo inflactione
conclusum, quod neque loqui neque quicquam cibi deglutire ullo modo poterat.
Quae sancti Symeonis audito adventu, accessit ad eum deprecans
ut sua pietate ei misereretur, ita scilicet ut sua sacra manu tumidum guttur
tangere dignaretur. Quod cum vir sanctus agere differret et miserandi moram
diu in longum protraheret, miserabilis puella acri dolore fatigata, voce
qua poterat ita dicendo a precibus non cessabat: « Domine piissime, adiuva
me ». Qui pietate commotus super inflatum guttur signum crucis edidit, tertio
ita dicendo: «Sanet te Iesus Christus ». Quae mox dolore fugato mirabiliter
est sanata atque, inflactione subducta, in pristinum decorem reformata.
/*
|
|