ad eum Pinza: Inimicicia similis est apostemati pedis, quia,
quantumcunque plus quis se sustentauerit super eo ad ambulandum,
tanto plus addit ad sui dolorem; vel oculo egrotanti,
quo occupato a vento aut ab alia re nociua, plus additur in sui
dolorem et languorem. Sic se habet homo qui odio habetur a
suo inimico: quantumcumque plus accedit ad eum vultus
sui cordis, tanto magis aperitur et augmentatur eius dolor et
innouatur languor. Et quicumque ignorat res, quomodo intret
in eas et exeat ab illis et per viam malam se immittit, ipse
est qui necat seipsum; et quicunque non est potens multum
cibi aut potus sustinere et suam naturam nititur fatigare vltra
posse, ille vult perdere animam suam. Similiter quicunque
in os suum intromiserit maiorem bolum quam deglutire poterit,
ipse suffocabit seipsum. Et quicunque decipit cor suum in
verbis sui aduersarij nec sibi cauet ab ipso, ipsemet plus quam
alij inimicatur sibi. Nec decet quemquam respicere quod
Deus statuit de homine, sed sibi precauere debet et confirmare
se in suis processibus, et si contingat res aliter quam ipse estimauit,
innocens est peccati. Nec decet virum prudentem in loco
periculoso persistere, cum possit inde recedere. Ego autem
multa loca habeo, ad que si iuero, nihil boni mihi deficiet.
Mores quippe sunt quandoque, quos, si quis obseruet,
ad suum votum perueniet, et erunt ei subsidium, quo(niam)
saluus permanebit, et eum in terra sue peregrinationis alloquentur
et ei administrabunt suum victum; et acquiret sibi
socios et amicos: primus, quod sit innocens manibus et nihil
mali hominibus inferens; secundus, quod sit vir qui scit discernere
bonum a malo; terciusj quod elonget se ab omni peccato
et infamia; quartus, quod sit vir nobilis in operibus, et
quintus est, quod sint eius opera ad honorem Dei. Quando
|
|