| consumatio illorum flamma ignis. Ecce in quem finem porrigitur et quem
 meretur fructum concordia reproborum, flammam videlicet ignis
 inextinguibilis et tam immensi quam importabilis incendii ustionem! Non
 enim stuppe consumatio hic ad peccantium ardorem componitur pro
 tenuitate et evanescentia incendii, sed pro velocitate et integritate supplicii,
 quemadmodum stuppa ad integrum simul et velociter concrematur. Iuxta
 quem modum sermo alibi dicit propheticus: Ve Ariel (Ariel civitas,
 quam expugnavit David)! Erit sicut tenuis pulvis multitudo ventilantium
 te; ubi Romanorum subostendit exercitum non propter exiguitatem,
 sed propter numerositatem pulveri comparatum.
 Sicut autem quelibet combustibilis materia maius profundit incendium,
 si tota simul quam si in diversis partibus exuratur, sic et malorum
 collectam multitudinem eo gravior districtio uret in supplicio, quo maior
 eam numerus nexuerat in peccato. Inde est divina illa preceptionis sententia:
 Colligite zizania et ligate ea  fasciculos ad comburendum[.
 VII. Quod adversus hanc pacem nos semper esse oporteat impacatos.
 Ecce pacem Egipti vides expositam, quam te persequi oporteat, non
 amplecti. Tunc enim solum deo eris pacificus, cum adversus hanc pacem
 perstiteris impacatus. Hec est enim pax illa, secundum modum theoricum,
 quam Siccimite cum Iacob et filiis eius contrahere cupiebant. Negotientur,
 inquiunt, in terra et exerceant eam, que spatiosa et lata cultoribus
 indiget. Filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. Sed quo zelo
 huius pacis federa spreta sint, divine lectionis scientiam non evadit.
 Ab huius pacis concordia et illa non aborrebat affinitas, quam
 Iosaphat rex Iuda cum impio rege Achab describitur copulasse. Fuit,
 | 
 |