Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 106


aliis fundis plurimis circumstantibus idem Vitalianus
pontifex ibi una rem publicam constituit
et in formam civitatis ordinavit. Marinum quoque natione
romanum, virum utique religiosum et integritatis maxime
habitum, primum episcopum populo ipsi
prefecit. Idem pontifex romanus ecclesie ferrariensi
ac ipsi populo per privilegia sua benignitate
materna multa concessit, que scriptis
apostolicis notata videntur. Prima episcopalis
sedes Ferrarie fuit apud Vicum Adventinum,
ubi nunc est plebs Vicoventie; secunda vero
in capite insule sive policini sancti Georgii; tertia
in loco proximo ubi nunc civitas visitur.
[II] Si queratur quo tempore ecclesia ferrariensis
ordinata est per ipsum Vitalianum papam habere
episcopum, dico quod tempore Constantini tertii

115




120




125




130
Torna all'inizio