Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 314


Cap. XI
Karolus in constantinopolitanum imperatorem arma
parat; et, cum Acajae principe Athenarumque duce
foedere inito, multos suorum adversus illum mittit:
quorum plerique perempti sunt.
Cum autem regis longanimitas bellicosi, cujus
dies in exercitatione bellorum consueverunt effluere,
sub pacis longae otio plerumque praegravetur,
et virtus semper optans consueta, inimicorum
deficiente, sub tedio quodam marcescat, rex
Carolus, ut contra Michaelem Palaeologum constantinopolitani
occupatorem imperii cum ingenti
navigio valeat transfretare, nonnulla praeparamenta
praeordinat, et apparatus efficaces
orditur, universis regni baronibus irrevocabili
mandans edicto, ut quilibet juxta suarum virium
facultates, tritas, galeas, aliaque navigabilia
vasa, equis accommoda transfretandis, faciant
levigare. Juvat interim principem Acajae,
et Athenarum ducem, cum quibus contra Graecos
inierat foedus, eorumque terras multorum militum
frequenti destinatione defendit; terram ex
varia successione regio dominio competentem munire
nititur et tenere, ac aliam, si posset, acquirere
et lucrari. Festinat ergo illuc frequenter capitaneus
novus, et gentem in oppositum Palaeologi;
sed militia Palaeologi multipliciter huc usque
praevaluit, tum quia multitudinis nomen longe ...
tum quia, cum animositas Gallorum sit audax,
superbe nimis vilipendit, et invadit prompte Graecos,
et ductores eorum, propter quod Gallici nimium
de personarum suarum viribus, licet essent
pauciores numero, confidentes, saepissime
succumbebant. Pereunt ibi nonnulli milites strenui,
gallici capitanei, et ductores gentis gallicae
illuc missae. Dominus Gualterius de Sumoroso
per Graecos interemptus in conflictu extitit,
et gens tota periit, dominusque Goffridus de
Polosi, homo praeter naturam gallicam mansuetus
moribus, et mitis animo, at amoena facie,
amabilis, et personae compositae valde gratus,
missus contra Graecos, nunquam rediit,
quoniam cum comitiva sua Graecorum numerositate
devictus extitit, et detentus. Quamplures
etiam viri famosi apud Valachiam, et alias Arcadiae
et Romaniae partes cum militia destinati
causa belli cum Graecis initi corruerunt. Erat
enim regis intentio ut terra illa devota Gallicis et
subjecta usque ad tempora sui passagii manuteneri
tantum et defendi valeret, donec ipse rex personaliter
illuc cum magno posset exercitu transfretare,
et ideo, non, sicut poterat, multos, sed
milites tantum, quos ad defensionem et conservationem
illius sufficere posse credebat, primis devictis,
et praeeuntibus, destinabat.

Torna all'inizio