continetur. Ipsa enim est para epistole principalis
non, ut quidam figunt, titulus extra sumptus,
immo velud hostiaria quedam; quia, sicut in hostio
consuevit hospes adveniens hospitem salutare, ita qui
epistolam mittit, quasi hospes .adveniens hospiti occurrenti,
verbum salutiferum sive aliquid aliud gratum et
iocundum vice salutationis debet afferre, ut epistola
tamquam bonus hospes apud hospitem laudabiliter hospitetur.
X.
QUIA SALUTATIO EST PARS EPISTOLE
PRIN CIPALIS
Sicut igitur hostium est pars domus, ita salutatio
est para epistole, immo velud quidam oculus, qui epistole
totum corpus illuminat et declarat. Unde si
oculus est generosa pars corporis, et salutatio de iure
nobilis pars epistole reputatur, ipsa ergo non est titulus
extra sumptus, quoniam cum ceteris epistole partibus
clauditur sub sigillo. Titulus vero in exteriori
margine ponitur, ut sit certum ipsi nuntio cui epistola
destinatur, quia posset forsitan nuntius oblivisci.
Quare, si aliqua epistola sine salutatione mittatur,
nisi causa interveniat manifesta, ipsa erit tamquam sine
hostio domus et sine oculo vivens corpus. Unde
vel salutatio tacite subauditur, vel ceca debet epistola
reputari.
|
|