presenti die vendidit, dedit, tradidit et concessit
atque mandavit tali integre, videlicet: dotem et donationem
suam, et ius et privilegium dotis et donationis
sue, quam recipere et habere debet a tali filio et heredibus
olim dicti I. viri sui, et eius bonis; que dos est
librarum tot, et donatio librarum tot, et insuper omne
ius omniaque iura, nomina et actiones omnes, tam reales
quam personales, utiles et directas vel mistas, aut alias
sibi pertinentia et conpetentia adversus predictum I.
et eius heredes et bona, ad predictam dotem et donationem
petend(am), et eius penam sive duplum, et
dampna et expensas et interesse, et bona propterea obligata
et ypothecata, et omnia et singula, sive pro omnibus
et singulis, ut continetur in strumento dotali
facto per manum I. iudicis et notarii, quod instrumentum
ei dedit. Item omne ius et iura et actiones et cetera
sibi pertinentia pro notitia et possessione et tenere
sive tenuta quam acquisivit contra eum, et eius
heredes et bona, pro predictis et pro predicta dote et
donatione, vel eius occasione, et pro fructibus et usuris
cursis et cursuris, et omnibus et singulis, ut continetur
in ipsa notitia que scripta est manu talis notarii et
subscripta per talem iudicem, in curia Rose, tempore
dominationis talis potestatis, quam ei dedit; faciens et
constituens ipsum procuratorem tanquam in rem suam;
possit et ei liceat predictam dotem et donationem, et
omnia ac singula supradicta, habere, tenere, altere, petere,
excipere, experiri, in ius vocare; et quicquid ei
placuerit facere, et quod inde fecerit, ratum et firmum
ex pacto habeatur, sicut ipsa facere poterat, in causa
vel extra, et se suosque heredes obligando promisit
eidem se predictam dotem et donationem ita debere
recipere, et ita esse, et ab omni persona et loco defendere
et expedire, et non contra aliquid datum vel factum
habere nec in futurum aliquo modo vel iure facere.
Si autem datum vel factum est, vel apparuerit quod
contra predicta hec sit, et omnia et singula non observaverit,
|
|