Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 136

libro IV


aliter mediocri gustatione suspensis, aliter lectione multimoda
satiatis, aliter elatis animis et aures habentibus delicatas, aliter
placidis mentibus est loquendum.
(6) Si verbis itaque obscuris et inconcinis et multa meditatione
repertis utemur, nullum eorum trium propter que fit exordium
consequemur.
15. (1) DE OCTO VITIIS EXORDIORUM.
(2) Vitia exordiorum sunt octo, scilicet vulgare, commune,
mutabile in contrarium, nimis aparatum, nimis longum, translatum,
separatum et inefficax.
(3) Illud est vulgare quod in plures causas accommodari potest,
ut: 'Deum atque hominum fidem testor, quia foveo rationem'.
Sic posset ordiri quilibet idiota. (4) Commune dicitur illud
quo uti potest adversarius sicut tu, hoc modo: 'Audire me
dignemini, quoniam in vobis posui fiduciam meam totam'. Certe
adversarius potest dicere istud idem. (5) Mutabile in contrarium
est illud quo adversarius, levi facta mutatione in contrarium,
potest uti, hoc modo: 'Debetis me audire, quia sum dives
et nobilis in hac terra'. (6) Et adversarius potest in contrarium
dicere: 'Immo debetis audire me, quia sum pauper et impotens
in hac terra'. (7) De nimis apparato et nimis longo exemplare
nolumus, quia patent. Translatum est illud quod ex qualitate

Torna all'inizio