Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 260

libro VIII


persone, ut: 'Iste habet in manu gladium cruentatum'. Per hoc enim videtur quod ab eo sit aliquis vulneratus.
28. (1) ORATIO.
(2) Oratio est consuetudo dicendi aliquid vel non dicendi, ut: 'Hic semper humiliter, ille semper loquitur adroganter'.
Nunc de attributis negotio videamus.
29. (1) DE ATTRIBUTIS NEGOTIO.
(2) Attributorum negotio quattuor diversitates habentur. Nam quedam sunt continentia cum ipso negotio, quedam sunt in gestione negotii, quedam adiuncta negotio, quedam consequentia negotium.
(3) Continentia cum ipso negotio appellantur que ipsi cause videntur familiariter adherere, scilicet summa facti et causa et triplex aministratio. (4) Summa facti est brevis totius negotii comprehensio. (5) Unde Lucanus: 'Bella per Emathios plus quam civilia campos'. (6) Item: 'Quid Lumbardi tot consiliis machinantur? Coniurant'.
30. (1) CAUSA RATIOCINATIVA.
(2) Causa negotii cum ipso contenta est duplex, scilicet ratiocinativa et impulsiva. (3) Ratiocinativa deliberat cum altero et hec perpenditur in electione commodorum et fuga incommodorum,

Torna all'inizio