Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 158


ob metum Imperatoris, de quo fama erat quod in Apuliam aduenisset, aput Telesiam
repedauerat, se coniungit, et inde progrediens totus exercitus, supra Caiatiam uadunt.
At Imperator de Siria in Apuliam ueniens, aput Brundusium ad expugnandos Lombardorum
et Campanorum hostiles cuneos gentem congregat, litteras de felici aduentu suo in
Siciliam et Calabriam mittit, fideles suos de Capua hortatur et animat ad fidelitatem suam,
mittens ad illorum auxilium dictum Thomam de Aquino Acerrarum comitem, et celerem
succursum suum promittens eisdem.
Tunc ad eum uadit dux prefatus cum suis liber exiens de Sulmona, Magister iustitiarius,
et alii qui sibi fidem seruauerant incorruptam.
Illis diebus milites nonnulli strenui Teutonici de Syria uenientes ad portum Brundusii
applicuerunt; quorum fretus auxiIio Imperator qualiter cum eis et Regni fidelibus in recuperatione
terre profecerit, premisso tamen quod in Terra sancta egerit ipse, quod silentio
pretereundum non est, sequens lectio declarabit.
Igitur cum adhuc esset in Syria imperator, hec in Regnum de ipso fama peruenit: quod
XV. nouembris primo preteriti, Ioppen ueniens cum christianorum exercitu, ad rehedificationem
castri ipsius intendit, ut facilior fieret in Iherusalem processus, et dum [exercitus]
per terram necessaria cum sagmeriis sufficienter mittere nequiuisset, quilibet pro facultate
sua barcas in portu Acconitano onerauerat. Set mutato aere et turbato mari, tanta subito
tempestas inhorruit, ut uascella cum uictualibus nullatenus ad exercitum ferri possent; et
cum Christi exercitus in multa anxietate tunc esset, fere omne consilium exercitus iam desperabiliter
murmurantes, nil aliud superesse uidebant, quam in Acon redeundum. Qui
dum in tali essent discrimine positi, misericors et miserator Dominus, qui facit post tempestatem
tranquillum et prope est omnibus inuocantibus ipsum, serenato mox aere, mare tumidum
pacauit, tantaque nauium et barcarum multitudo uenit Ioppen, ut omnis defectus prius
habitus in plenitudinem omnium necessariorum, et habundantiam mutaretur. Ab illo tempore
ulterius tantam fecit Deus aeris temperiem, ut indifferenter et magna et minima uascella
irent et redirent per mare, ita quod omnis copia necessariorum in terra semper est habita.
Tunc de communi omnium consilio cepta sunt edificia castri Ioppen in fossatis et muris
erigendis, quod erit memoriale in euum omni christianitati, quia per Dei gratiam ex nimia
deuotione ac affectu quem Imperator et omnis populus circa idem opus habebat, et laborabat
incessanter tota die, ante dominicam caput quadragesime usque adeo fuit promotum,
quod a principio sue inchoationis nunquam extitit adeo forte et bene factum. Interea uero
cum hec sollicite agerentur, nuntii Soldani et Imperatoris indifferenter ibant hinc inde,
tractantes de bono pacis et concordie. Soldanus uero idem et frater eius, qui uocabatur
Sarech, cum innumerabili exercitu iuxta Gazeram iacebant ad unam dietam, et Soldanus
Damasci cum suo magno exercitu erat aput Neapolym, per unam similiter dietam distans ab

Torna all'inizio