| Solutio
 Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 18, art. 2, dictum est, meritum
 proprie dicitur quod aliquis exhibet ad hoc quod faciat aliquid suum, quod est
 praemium meriti. Unde ad meritum requiruntur duo principaliter. Unum est
 quod sit exhibitum, et non extortum. Et quia nihil potest exhiberi nisi quod in
 potestate exhibentis est, ideo requiritur quod sit voluntarium, quia voluntas
 facit nos esse dominos nostrorum actuum. Aliud requiritur ut hoc quod exhibetur,
 sit sufficiens ad faciendum suum illud quod exhibetur. Et ex utraque parte
 principalitas merendi est ex caritate. Ipsa enim est in voluntate, sicut in subiecto,
 ipsam perficiens quantum ad primum actum eius, et principalem: et iterum
 cum sit amor Dei, facit amatum ipsum, quod est proemium, esse suum, inquantum
 unit ei; et ideo principalitas meriti est in caritate, in aliis autem secundum
 quod caritate informantur.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod gratia facit meritum sicut principium remotum
 constituens nos in esse spirituali, sine quo non possumus mereri aliquod spirituale;
 sed caritas est sicut principium proximum.
 Ad secundum dicendum, quod fides non iustificat nisi per caritatem sit formata.
 Ideo autem specialiter fidei attribuitur iustificatio, quia primum in quo distinguitur
 iustus ab iniusto, est actus fidei, sicut primum in quo distinguitur vivum a non vivo,
 est actus nutritivae potentiae; et ideo dicitur vivere secundum illam potentiam, et
 sentire secundum tactum, qui est primus sensuum, ut dicitur 2 de Anima.
 Ad tertium dicendum, quod actus aliarum virtutum non sunt meritorii nisi
 inquantum sunt informati caritate; sicut nec actus virtutum sunt laudabiles nisi
 inquantum sunt voluntarii.
 Ad quartum dicendum, quod difficultas non facit ad meritum, nisi forte dimissionis
 poenae per modum cuiusdam commutationis; sed ad meritum quod ordinatur
 ad consecutionem boni, ad quod proprie ordinem habet, non facit, nisi secundum
 quod exigitur maior conatus, qui est secundum maiorem inclinationem voluntatis
 in illud. Et quia habitus et amor ex hoc faciunt facilitatem, quia faciunt maiorem
 inclinationem voluntatis; ideo talis facilitas non diminuit rationem meriti.
 Ad quintum dicendum, quod habitus virtutum quamvis inclinent voluntatem,
 tamen non cogunt: et ideo potest esse quod habitum maiorem habens, quandoque
 minorem intensionem inducit in actu, sicut etiam quandoque nullam: et
 tunc actus ex maiori caritate procedens minus intensus, est magis meritorius
 respectu praemii accidentalis, quod respicit ipsum actum; sed minus respectu
 praemii essentialis, quod respicit capacitatem, quae est ex habitu caritatis.
 | 
 |