Petri Cantinelli: Chronicon

47


occurrentes tam milites quam populares Faventie commorantes, venerunt ad dictum burgum
Durbecchi, et, insultantes maxenatam, viriliter remiserunt eos extra serallium dicti burgi, illis de
maxenata se fugari permittentibus, prout fuerat ordinatum. Et statim nuncios eorum Forlivium
transmiserunt, asserentes quod Faventini omnes exiverant civitatem; qua propter, incontinenti,
dominus Gulielmus Franciscus dominus domus Traversariorum potestas Forlivii, cum
militibus duarum portarum, in occursum maxenate properavit: postea [vero] dominus comes Guido
de Montefeltro capitaneus populi, cum aliis duabus portis militum, et cum domino Francischo
domini Bellabranche capitaneo partis Lanbertaciorum, et militibus dicte partis et partis Acharixiorum
Forlivii commorantium, exiens, versus Faventiam properavit; inventisque illis de Faventia,
viriliter insultantes eos, manu violenta dictum serallium Durbecchi abstulerunt eisdem,
et ipsos Faventinos in fugam conversos usque ad portas burgi Porte Pontis remiserunt, qui, statim
intrantes, ianuas firmaverunt. Verum illi, qui extra burgum remanserant, alii gladio sunt
perenpti numero ultra centium, alii in flumine subfocati, et, in canali burgi predicti, mortui
fuerunt; in carceribus ducti Forlivium numero ducenti et ultra, propter quod conflittum
Faventie commorantes timuerunt valde perdere civitatem, et multi ex eis Imolam affugebant.
Item, eo anno, die sabati XXIX mensis marçii, magnificus et illustris vir dominus comes
Guido comes Montisfeltri capitaneus Forlivii, cum milicia et populo eiusdem civitatis optime
munitis, et cum extrinsecis de Bononia, Favencia et Imola et aliarum terrarum Forlivii
commorantibus, equitavit in districtum Faventie ad quandam terram, que vocatur Sarna, ubi
destruxerunt de clusa comunis Faventie, que erat in flumine Alamonis. Incenderunt etiam
per dictam flumanam ultra ducentas domos et albaretos et pallearea, spargendo vina in maxima
quantitate, et incidendo vineas et arbores, et, ea die, reversi sunt ad civitatem Forlivii.
Item, eo anno, die mercurii II mensis aprilis, dictus comes Guido, cum dicta gente sua,
hostiliter, cum equis copertis et paratis ad bellum, equitavit versus Faventiam in burgum
Durbecchi, ubi fecerunt tres acies militum et duas acies popularium absque guastatoribus, et
unum tripellum militum, qui cum eodem domino comite morabatur, et ibi fecit fieri magnum
guastum vinearum et arborum incisarum, et multas domos incendio concremari usque prope
burgum Porte Pontis: fecitque destrui et dirrui portam Durbecchi, et splanari de ripa circle
comunis in maxima quantitate. Et nemo ausus fuit exire civitatem Faventie; et, ea die, reversi
sunt Forlivium.
Item, eo anno, die sabati XVII mensis madii, illustris ac magnificus vir dominus comes
Guido comes Montisferetri capitaneus populi Forlivii, et nobilis ac potens vir dominus Guilielmus
Franciscus dominus domus Traversariorum de Ravenna potestas civitatis Forlivii, cum
milicia et populo eiusdem civitatis et omnibus stipendiariis in ipsa civitate permanentibus,
fecerunt exercitum seu hostem iuxta civitatem Ravenne, ubi fuerunt etiam milites et populares
civitatis Cesene, Britonorii et Forumpopilii et Cervie, et, in bladis et arboribus et vineis
et coredis, omnia destruxerunt, et, usque prope portam civitatis ipsius, guastum maximum intullerunt,
ipsa die et nocte; ac, die dominica tunc sequenti, in sero, ad civitatem Forlivii honorabiliter
redierunt, incendentes omnes domos, quas invenerunt per vias, quibus redierunt; in
quo exercitu ultra Xm. tornaturas bladi destructe sunt, arbores quoque et vinee infinite.

Torna all'inizio