Salimbene de Adam: Cronica

Pag 949


quia iste dominus Salvinus se h[umiliav]it cum mitibus eligendo
s[epultura]m, modo iuxta por[tam fratrum Min]orum in atrio
positum est c[orpus eius] in optimo et pulcherrimo mausoleo;
cuius anima per misericordiam Dei requiescat in pace!
De operibus Pa[r]m[en]siu[m] et de discordia que erat in Parma inter episcopum
et dominum Guidonem de Corigia.
Item, millesimo supraposito, in mense Septembri, Parmenses
ceperunt murare pontem lapideum qui dicitur de Salariis super
flumen Parme usque ad viam que vadit ad Sanctam Ceciliam. Et
portam burgi Sancti Egidii, per quam ad Sanctum Laçarum itur,
que est in strata publica, ceperunt murare similiter, et portam
Prati Sancti Herculiani, per quam itur ad burgum qui dicitur
de Bononia. Et ad clausuram fovee murum fecerunt in capite
iuxta navigium et molendinum, ut aquam fovee melius retinerent.
Et istis diebus erat maxima discordia in Parma inter episcopum
dominum Opiçonem de Sancto Vitale et dominum Guidonem
de Corigia. Isti duo erant capitanei partium civitatis illius tempore
illo; non tamen a Parmensibus facti seu electi, sed a se
ipsis sibi dominium sumpserant; et quilibet se credebat pro civitatis
custodia rationabiliter facere. Et homines tunc temporis,
sicut diligebant, ita laudabant et vilificaban[t et] loquebantur.
Sed dicit beatus Augustinus quod de iuditiis hominum parum
curandum est, et assignat rationem, quia nec dannare potest
iniuria, nec coronare laus falsa.
Quod illi de exercitu regis Aragonie prevaluerunt contra Gallicos et submerserunt
naves eorum.
Item, millesimo supraposito, in vigilia sancti Iohannis Baptiste
submerse sunt multe naves Gallicorum in mare ultra Neapolim
ab illis de exercitu Petri condam regis Aragonie; et multi exoculati
sunt, qui residui erant de exercitu regis Karoli, plebei sive

Torna all'inizio