Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2023


SUCRONENSIS seu Supronensis sinus Hispanum suscipit mare.
Quem postquam impetuose intravit obvio facto Ferrariensi
promontorio in duos dividit sinus, quorum prior Supronensis
dicitur seu Sucronensis, quod potius credo, cum recipiat Sorobim,
Turiam et Sucronem flumina. Amplectitur quidem
insignes urbes Valentiam atque Saguntum. Secundus Ilicitanus vocatur,
Allonem habens et Lucentiam civitates et eam unde sibi
nomen, Ilicem.
SUPERUM mare Adriaticum nuncupatur per respectum ad
Tyrrhenum, quod Greci Inferum vocavere, de quo, ubi de
Adriatico, satis dictum.
 
TARENTINUS sinus Adriatici maris pars est in extremis fere
Ytalie, a Tarento Archyte philosophi patria vocitatus, interque
Sallen et Lacinium promontoria coactus; in quo sunt, preter
Tarentum, Metapontus, Heraclea, Croto et Turium
civitates.
THESPONTIUS sinus est Adriatici seu Yonii maris pars, in
quo Acherontus fluvius apud Molossos oriens effluit.
THYMNIAS sinus est Ycarei maris, inter Pandionis montis
collem in mare immissum et Scoenum sinum alterum situs.
TYRRHENUM mare Greci vocant quod Latini Tuscum dicunt.
Verum (ut placet aliquibus) Tuscum longe plus occupat
spacii quam Tyrrhenum, cum Tyrrhenum a Tuscia in Brutios
usque protendatur tantum. Quod aiunt dictum a regulo
quodam Tyrrheno, qui, partitis in Asya copiis cum Lydo fratre,
sorte suscepta, novas sumpturus sedes venit in Tusciam et Ytaliam
Superiorem eamque occupavit et de suo nomine Tyrrheniam
appellavit marique nomen imposuit quod in hodiernum
usque conservat.
TUSCUM mare longissimo deducitur tractu. Nam quam diu
in austrum spectat Ytalia et aliquantulum amplius, tantum illi
spacii vetus Tuscorum concessit gloria. Ergo a Vari fluminis,
Galliam Transalpinam ab Ytalia separantis, hostio ad fretum
usque Sycilie et Zephirium promontorium hoc insignitum
mare vocabulo est, cum Tusci ante Romanum imperium adventumque
in Ytaliam Gallorum Hetruriam omnem et Cisalpinam

Torna all'inizio