agatur, sed in eis sententie late executioni mandentur, aliquibus  
exceptionibus non obstantibus. 
LXXXVIII. QUOD LICEAT CASTELLANO COGERE  
PETENTES ET AFFINES AD COMPROMITTENDUM. 
ITEM quod liceat castellano nostro Ripperie cogere fratres,  
consanguneos, parentes, cognatos et affines, usque ad quartum  
gradum littigantes, ad compromittendum in duos comunalles  
amicos de omnibus littibus et discordiis inter ipsos vertentibus, tam  
de iure quam de amicabili compositione, et in casu quo predicti  
duo sic elligeridi simul non concordarent, teneantur recursum  
habere ad prefatum castellanum, qui pro tempore fuerit, de  
omnibus de quibus discordiam haberent et secundum eius  
conxillium eorum arbitramenta proferre. Et ipsa arbitramenta non  
possint dici iniqua vel iniusta, nec ad arbitrium boni viri reducenda,  
sed omnino serventur, sub pena soldorum centum imperialium  
applicandorum camere nostre, que pena tociens committatur  
quotiens contrafactum fuerit, rattis manentibus ipsis preceptis seu  
pronuntiationibus et arbitramentis ad hoc ne littes ex littibus  
oriantur, sed ipsis finis debitus imponatur. 
LXXXVIIII. DE QUESTIONIBUS VIDUARUM ET  
ORPHANORUM DECIDENDIS. 
ITEM quod prefatus castellanus habeat potestatem summarie et  
de plano audiendi et cognoscendi et fine debito decidendi omnes  
littes, questiones et controversias etiam cum vertentes inter viduas,  
orfanos et miserabiles personas ex una parte tantum, et id quod  
fuerit per ipsum sententiatum in tallibus casibus accusationi  
mandetur, non obstantibus aliquibus appellationibus seu  
excepitionibus. Eis tamen sit licitum nobis supplicare. 
LXXXX. DE CAMPARECIA SOLVENDA. 
ITEM quod qui petierit dampnum dampni clam dati vel eorum  
fructus in terris vel eorum fructus, teneatur solvere camparetiam
  |  
  |