statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse
solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum
est, curiale dicatur. Unde cum istud in excellentissima
Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
5. Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum,
videtur nugatio, cum curia careamus. Ad quod facile
respondetur. Nam licet curia, secundum quod unita accipitur,
ut curia regis Alamannie, in Ytalia non sit, membra tamen eius
non desunt; et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic
membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. Quare
falsum esset dicere curia carere Ytalos, quanquam Principe
careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit
dispersa.
XIX
1. Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale
ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium
appellatur. Nam sicut quoddam vulgare est invenire quod
proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod
proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit
proprium Lombardie, <sic >est invenire aliquod quod sit totius
sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et
illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illud
lombardum et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius
Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores
illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi,
Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
|
|