Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 115


Videmus enim aliquos de se aptos ad magna,
potentes magna et ardua exercere: quadam tamen pusillanimitate
ducti, retrahunt se ab huiusmodi magnis. Tales
ergo in talibus deficiunt. Sed quidam econtrario superabundant,
ingerentes se ad aliqua, quae digne complere
non possunt, quos Philosophus vocat chaunos, idest fimosos
et ventosos. Nos autem eos praesumptuosos vocare
possumus. Magnanimus vero medius est inter pusillaminum,
et praesumptuosum. non enim se retrahit ad arduis
operibus, quae potest digne agere, ut pusillanimus.
nec se ingerit ad ea, quae digne complere non potest, ut
praesumptuosus. Quare manifeste patet, quid sit magnanimitas.
Nam sicut liberalitas, quae est media inter avaritias,
et prodigalitates, ideo est virtus quaedam reprimens
avaritias, et moderans prodigalitates: sic magnanimitas,
quia est media inter pusillanimitatem, et praesumptionem,
est virtus quaedam reprimens pusillanimitates, et moderans
praesumptiones. Viso quid est magnanimitas, de levi
patet, circa quae habet esse. Videtur autem Philosophus
4. Ethicor. velle, magnanimitatem esse circa honores, circa
divitias, et principatus, et universaliter circa omnia
fortunia, et infortunia: non tamen est aeque principaliter
circa ista. Nam magnanimitas principaliter est circa honores,
et non circa honores quoscunque, sed honores magnos.
Ex consequenti autem est circa divitias, et principatus,
et circa fortunia, et infortunia. Nam secundum Philosophum
inter bona exteriora maximus es honor. Divitiae
enim, et principatus, et laia exteriora bona, non sunt tantum
bonum, sicut honor: quia utplurimum homines haec
ordinant, ut consequantur honores. Sicut ergo dicebatur
de fortitudine, quia principaliter erat circa pericula bellica,
quia illa sunt difficiliora: ex consequenti autem erat
circa pericula alia, quod fortis etiam in aliis periculis
decenter se habeat. Sic magnanimitas principaliter est
circa honores, tanquam circa maxima bona exteriora:

Torna all'inizio