Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 40


III
De iniquis muneribus.
(1) Consule prophetam evangelicum Ysaiam: «Omnes, inquit,
diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non
iudicant, causa vidue non ingreditur ad eos». Non ipsi precedunt
retributiones, quia non iudicant amore iustitie, sed
retributiones precedunt ipsos, quia iudicant amore pecunie.
Semper enim sequuntur largitionem vel promissionem vel
spem, et ideo pupillo non iudicant, a quo nichil largitur aut
promittitur aut speratur. (2) O principes infideles, socii furum
quicumque diligitis munera, sequimini retributiones!
Nunquam excutietis manum a munere nisi prius excludatis
cupiditatem a pectore. De vobis dicit propheta: «Principes
eius quasi lupi rapientes predam, et avare sectantes lucra».
«Principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius
in mercede docebant et prophete eius in pecunia divinabant».
(3) E contra Dominus precepit in lege: «Iudices et
magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent
populum iusto iudicio, nec in alteram partem declinent.
Non accipies personam nec munera, quia munera excecant
oculos sapientum et mutant verba iustorum. Sed iuste quod
iustum est persequeris ut vivas». Ideo dicit iuste quod
iustum est: quidam enim iuste quod iustum est, alii quod
iniustum est iniuste; rursus quidam iniuste quod iustum
est, alii iuste quod iniustum est persequuntur.

Torna all'inizio