scit finite sed clare, et illum eundem scit theologus finite et
obscure. Et sic quod dicitur ‘creditum’ et ‘scitum’ non sunt
conditiones addite subiecto sed sunt conditiones diverse ex parte
modi cognoscendi. Et per hoc patet responsio ad id quod dicebatur
de secundo illorum principio et etiam ad id quod dicebatur
de eorum positione, quia « ens divinum » non est aliud
quam Deus essentialiter; et quod additur « cognoscibile per inspirationem » ,
non additur ut pars subiecti sed ex parte modi
cognoscendi. Et ideo ne reputaretur esse pars subiecti , melius
fuit dicere quod Deus sine omni additione est subiectum in
theologia, sicut secundo dictum est.
Ad illud vero quod obicitur de primo principio, dicendum
est quod ista subalternatio scientie ad scientiam intelligitur non
quia habitus subalternetur habitui sed quia cognitio subalternatur
cognitioni, sicut manifestius apparebit in sequentibus.
Sed advertendum quod aliqua dicta sunt, contra ea que
posuimus de subiecto, modo gharlandico et puerili magis quam
|
|