n. 15
Magistro Petro de Atino scriptori nostro, canonico Atinatensi,
rectori ecclesiae sancii Marciani de Atino Soranae
diocesis. Cum sicut nobis significare curasti, bonae memoriae
L. episcopus Aquinas ecclesiam sancti Marciani de
Atino tibi auctoritate felicis recordationis G. papae praedecessoris
nostri duxerit conferendam, in contradictores
vel rebelles excommunicationis sententiam proferendo
tuque in ipsius possessione diu fueris pacifica et quieta,
nos tuis supplicationibus inclinati, quod super hoc ab
eodem episcopo factum est ratum et gratum habentes,
dictam ecclesiam tibi auctoritate apostolica confirmamus
et per scripta praesentia committimus, non obstante quod
canonici de Atino post collationem hujus quemdam ex ipsis
de ipsa ecclesia investisse ac eam cum J. judicis Petri de
Vinea nepote, qui pro eorum se gerebat praeposito, auctoritate
propria communi mensae postmodum temere deputasse
et id juramento firmasse dicuntur; quae et quicquid
aliud de ipsa ecclesia vel bonis ejus in tuum gravamen et
praejudicium fuerint praesumpta, nullius decernimus existere
firmitatis. Nullus igitur, etc., nostre confirmationis et
constitutionis, etc. Datum Lugduni, idus octobris, anno VI.
Dati sunt ei super hoc conservatores abbas Casemarii
et prior sancti Dominici Verulani et Sorani diocesis «ut
ipsum non permittant contra confirmationis et constitutionis
nostrae tenorem ab aliquibus molestari. Quod si non
ambo, etc. Datum ut supra».
|
|