QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de qualitate natorum; et circa hoc quaeruntur tria: 1. Quales
fuissent secundum corpus; 2. Quales fuissent secundum intellectum in cognitione
veritatis; 3. Quales fuissent secundum affectionem in amore virtutis.
ARTICULUS 1
Utrum in statu innocentiae homines
habuissent omnem perfectionem corporis
quo ad virtutem et staturam et sexum,
statim post nativitatem.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homines in statu innocentiae statim nati, omnem perfectionem
corporis habuissent et quantum ad staturam, et quantum ad sexum. Sicut enim
philosophus dicit in 16 de Animalibus, mulier est vir
occasionatus. Illud autem occasionatum dicitur quod non est per se intentum,
sed ex aliqua corruptione vel defectu proveniens. Cum ergo in primo statu nullus
defectus naturalis operationis fuisset, videtur quod omnes nati fuissent in
perfecto sexu, scilicet virili.
2. Praeterea, agens perfectum inducit similitudinem suam in patiente, nisi sit
defectus ex parte recipientis. Sed in generatione hominum semen maris est
agens, et sanguis mulieris est materia et patiens. Cum ergo ex neutra parte in
statu innocentiae aliquis defectus fuisset, videtur quod semper proles in similitudinem
patris producta fuisset in sexu virili.
3. Praeterea, magis distat limus terrae ab humano corpore quam materia a
muliere administrata ad formationem conceptus in naturali generatione. Sed
primus homo de limo terrae formatus, statim in perfecta quantitate et virtute
membrorum productus est. Ergo multo fortius filii qui ex eo nascerentur.
4. Praeterea, Augustinus dicit in littera, quod
infirmitas carnis quae est in pueris, congruit infirmitati mentis. Sed in statu
innocentiae nulla fuisset mentis infirmitas. Ergo nec in tali infirmitate carnis
pueri nati forent.
5. Praeterea, omnium animalium nobilissimum est homo. Sed quorumdam animalium
filii naturaliter statim nati officia membrorum habent. Ergo defectus
qui in pueris nunc videtur accidere, non est naturalis, sed ex peccato inductus:
ergo ante peccatum non fuisset.
|
|