Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 391


nequit expleri mente, cujus inquam animo
ex monitione legati furor additur, et voluntas
in praelia inardescit, sed nec legati praecepta
plangentis exaudivit. Cum autem nihil sit rationis
in armis, nec mora, Princeps infelix prope
castrum, cui ibi principissa et filii morabantur,
altam galeae puppem furibundus ascendit,
huic se addunt socios, et ejus lateri glomerantur
Ranoldus, Galardus, Standardus, comes
Acerrarum, et frater J. de Lagonessa, qui admirati
vicibus fungebatur, et tota electa militia
Gallicorum, quam pater in ejus dimiserat comitivam.
Igitur in distantia IV leucarum a terra, jungunt
se galeae contrariae, aliae aliarum proris
percutiunt latera, et uteros impellendo; sed
heu, quia numero praevalet ars, et experientia
semper vincit, regnicolae sane, relictis Gallicorum
galeis, abscedunt bello,et suorum in faucibus
hostium caterva dimissa, vertunt proras
ad terram. Gallici post haec adversariis caeco
marte resistunt: casus enim nescia stat Gallicorum
acies, coruscantibus stricta mucronibus,
necem subire parata cogitans, quod, si victi fuerint,
nulla sit eis salus, nullaque spes adveniat
sperandae salutis. Consequuntur ergo Principis
galeam soli Gallici, contra quos statim ex adverso
saxa volant et lanceae, ac sagittae, vasa
Siculorum igne plena pennifero emittuntur in
Gallicos, franguntur hinc inde remi, et laxantur
compages laterum galearum advertuntur
prorae, ac galeae Gallicorum frequenter exhibent
undis latus. Nullum genus telorum cessat
interea. Sed, sicut strident silvae confligentibus
ventis adversis, aeris facto turbine, sic arma
mutuis ictibus crepitant, ac adeo armorum tinnitus,
et maris sonitus, remorum spumantibus
impulsibus, vocumque clamores feriunt aera,
quod dubius omnium sonus aspicientium de
terra plurimum fatigabat auditum, et coruscantes
mucrones illorum disgregative reverberant.
Catalani, ad haec, et Siculi, qui jam non
minus dolis, quam armis vincere didicerant,
ut, facti jam victores, bellum vincendo celeriter
valeant expedire, cum non possent quantumcumque
plures numero gallicum exterminare
vigorem consideratione mortis, ignem accensum,
vasa figuli, solpilas, et caccabos terreos plenos
sebo, et saponis artificeata mistura, jactabant
ad superiores Gallicorum tabulas galearum, ad
hoc videlicet, ut, pedes gallici, talia inexperti
certamina, lapsu liquoris hujusmodi lubrice
laberentur, nec ad defensionem possent stare
Gallici, si defluentibus pedibus aut intus
ruerent, vel undas fluerent in nigras.....
altera quidem figulorum vasa jactabant calce
pulverulenta completa, quam unda nulla tetigerat,
ut Gallicorum visus calcis hujusmodi

Torna all'inizio