CAP. I.—1. LANFR.  Paulus non ab hominibus ,  
etc. In aliis Epistolis data salute, statim incipit a  
gratiarum actione; hic autem non, neque enim tales  
erant, unde redderet. 
2. AUGUST. ( Exposit. capitis primi in Epist. ad  
Galat. , tom. IV).  Non ab hominibus . Qui ab hominibus  
mittitur, mendax est; qui per hominem [ add.  
mittitur] verax esse potest: quia Deus verax potest  
per hominem mittere. Priores ergo apostoli a Deo  
per hominem missi sunt, per Jesum scilicet adhuc  
mortalem. Novissimus Apostolus per Christum, jam  
totum Deum, id est, omni ex parte immortalem. Sit  
ergo ejus aequalis auctoritas in cujus honorem implet  
clarificatio Domini; si quid habeat ordo temporis,  
minus ideo, cum dixisset  et Deum , addidit:  qui  
suscitavit illum . 
3. AMBROS.  Non ab hominibus . Idipsum dicens  
dividit, ut ostendat ipsa multitudine narrationis,  
nullo modo illos verum dicere. 
4. LANFR.  Non ab hominibus . Quidam putabant  
illum non esse Apostolum missum a Christo, sed ab  
aliis apostolis, aut ab Anania; hoc abnegat, ut majoris  
auctoritatis sit apud eos, quibus verbum Dei  
praedicabat. 
5. AUGUST. ( ibid. ).  Gratia vobis et pax . Gratia Dei  
est, qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur
  |  
  |