emere nullatenus valui, quoniam in partibus istis forum carum esse manifeste cognoscas.
VEL NARRATIO
9 De his vero rebus quas emere me specialiter voluisti, tunc quia tot michi defuerant, tum siquidem quia in terra ista solito cariores venduntur, me noluisse deferre cognoveris.
NARRATIO
10 Ea vero que me plurimum rogasti, emere nullatenus potui, quoniam cum domum me reversurum esse constiterit, nummorum quos deferendos concedere voluisti, facta plenarie ratione plures tribus nummis michi remansisse minime dubitabis.
13.
EPISTULA AMICI AD AMICUM SUUM
1 Ber(nardo) amicorum intimo totius probitatis gloria excellenti, G(uido) eius amicus intimus salutem et intime dilectionis constantiam, vel: 2 B(ernardum) illustrem virum suumque amicum karissimum, G(uido) eius karissimus socius feliciter vivere et sua negotia semper utiliter perficere.
(EXORDIUM)
3 Manifestum nobis est, quod quosdam divinitatis libros habeas venales, quos siquidem iam diu vendere potuistis, si descendisse iusto precio placuisset.
EXORDIUM
4 Quorumdam veridica relatione cognovi, amice karissime, michique constat indubitabile, quod legales libros ad vendendum habeatis, quos
|
|