Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 133


Medius fidius compositum videtur et significare Iovis filius,
id est Hercules, quod Iovem Graece Dia et nos Iovem, ac
fidium pro filio, quod saepe antea pro L littera D utebantur.
Quidam existimant iusiurandum esse per divi fidem; quidam
per diurni temporis, id est diei, fidem.
Mortem obisse ea consuetudine dicitur, qua dixerunt antiqui
ob Romam legiones ductas, et ob Troiam duxit exercitum
pro ad, similiterque vadimonium obisse dicimus, id
est ad vadimonium isse, et obviam ad viam.
Manues Aurelius significare ait bonos. Unde di Manes pro
boni dicuntur a suppliciter eos venerantibus, propter metum
mortis, ut inmanes quoque pro valde non bonis dicuntur.
Muscerdas prima syllaba producta stercus murum appellant.
Mapalia casae Poenicae appellantur, in quibus quia nihil
est secreti, solet id vocabulum solute viventibus obici. Sunt
enim mapalia quasi cohortes rotundae. [Cohortes cortes.]
Metalli dicuntur in re militari quasi mercennarii. Accius
in Annalibus (2): “Calones famulique metallique caculaeque.”
A quo genere hominum Caeciliae familiae cognomen
putatur ductum.

Torna all'inizio